1.25 — Qui signati estis Christo

#f. 25r# Qui signati estis chr(ist)o mementote repromisso, |
quod daturum se in cęlo uobis dix(it) in futuro. Abicite uana loq(ui). |
Habeto\te/ in prospectu. reddituros uos de actu. ratione(m) |
cora(m) d(e)o qui uenturus est e caelo. Abicite uana loqui. |
Hoc de uerbis ociosis idem clamat in scripturis, ideo rogo |
cauete leue carmen personare. Abicite uana loqui. |
Actus u(est)ros immutate. et corrigere studete. et dignu(m) |
d(e)o parate habitaculu(m) in corde. Abicite uana loqui. |
Ora uestra quę factorem confitentur ac deuota(m) se(m)p(er) sint |
parate laude(m), sic(ut) decet conditore(m). Abicite uana loqui. |
Et quid prodest hic lętari, si contigerit tristari, ubi est |
p(er)ennis uita gaudia quoq(ue) mansura. Abicite uana loqui. |
Ne quęso deludat +delutat+ presens gaudium meos sodales, sed con|
dite adipisci ad quod estis inuitati. Abicite uana loqui. |
Non est gaudiu(m) q(uo)d finis angustat deceptionis, sed e(st) laque(us) |
qui nectit ignaros atque subuertit. Abicite ua(na) loqui. |
Nuptias chr(istu)s) parauit ad quas om(ne)s inuitauit, ergo uos tante |
exortes eritis felicitatis. Abicite uana loqui. |
#f. 25v# Eritis utique ueste si caretis nuptiali, ligatiq(ue) in tene|
bras proiecti exteriores. Abicite uana loqui. |
Vbi est fletus ac stridor dentium et uastus orror timor |
et tremor ęternus, et pera\e/nnis cruciat(us). Abicite uana loq(ui). |
Ibi sunt idri mordaces et fla(m)me nimis ędaces. Ibi horrida |
uorago et teterrima caligo. Abicite uana loqui. |
Haec sunt dona inimici et non sunt alia u(est)ri hęc suis se(m)p(er) |
largitur crudelis et munerat(ur). Abicite uana loqui. |
Auferat d(eu)s a uobis et a u(est)ris animabus, ut non his da(m)nati |
poenis. In perpetuum ploretis. Amen sic faciat d(eu)s. |
Sine fine sed cu(m) chr(ist)o liberati ab hoc malo. mereamini lę|tari, et cum s(an)c(t)is gloriari. Amen sic fatiat d(eu)s. |
Tibi laus chr(ist)e redemptor qui es omnium p(ro)tector nunc |
et se(m)p(er) et in euum. p(er) s(e)c(u)la s(e)c(u)loru(m). Amen sic fatiat d(eu)s.|