1.11 — Audax es uir iuuenis

#f. 170v# VERSUS BEDAE PRESBITERI
AVDAX es uir iuuenis dum feruet caro nobilis audacter agis perperam tua membra coinquinans |
At\t/tende homo quia puluis es (et) in puluerem reuerteris. Attende homo. Breue est tempus |
iuuenis, considera quod morieris. ueniet dies ultimus (et) perdes flores optimos Attende homo |
Carni tue consentiens animam tuam decipis dum flecteris ad libidinem male deceptus remanes attende homo |
Dentes tui fremidant et labia tua exasperant, et lingua mala generat intus fidem quam tepidam attende h(omo) |
Eleuas tuos oculos, ut uanitatem uideas. flectetur mens misera membra ad malum erigens attende |
Fecisti malum consilium (et) offendisti nimium, quia multum secutus es amorem libidinum Attende |
Gloriam queris in populo laudem humanam diligis, placere deo non curas. qui te de celo prospicit Attende |
Honorem transitorium presumpsisti accipere, sed maiora pena sequitur cum maiora creditur Attende |
In terram semper aspicis semper de terra cogitas, sed hic reli\n/quis omnia unde superbus ambulas Atende |
Karo tetraxit in foueam uide ne male moriaris, festina te corrigere antequam tempus ueniat attende |
Luge modo dum tempus est ne gemas imperpetuum, ubi non ualent lacrime nec ulla inter cessio At |
Modo labora fortiter dum es in isto seculo. emenda tuum uicium, negemas inperpetuum. At |
Non te frangat cupiditas nec reflectat fragilitas, et noli cum diabolo participare amplius. At ||
#f. 171r#
O si corde intellegis quae precepta legis sunt, ut ille qui se adulterat lapidibus subiaceat Adten |
Per saluatorem et enim uenit magna redemptio, ut cuncta que committuntur penitendo remittantur ad |
Quare non uis iuuen\i/s reuertere ad dominum. roga eius clementiam et donet indulgentiam Adtende homo |
Rumpe cordis duriciam mentis tue maliciam, reuertere ad dominum antequam finis ueniat . Adtende homo |
Suscipit chr(istu)s pęnitentiam et donet indulgentiam, ad illam ueram animam quae carnem suam macerat Ad |
Terribilis chr(istu)s adueniet ad iudicandum seculum, et ipse reddet unicuique secundum sua opera . Ad |
Ueniet dies iudicii erit fortis districtio, nec iuuat pater filium nec defendet filius patrem Adtende homo |
Chr(istu)s ueniet ad iudicandum secuum, et ipse reddet singulis secundum sua opera . Adtende homo |
Fides adquerit gratiam et delet peccati maculas, humilis (et) caritas dum uenit ad cęli patriam Adtende homo |
Zelum bonum habet (et) obtimum qui deum amat et p(ro)ximum, in secula letabitur (et) gaudet in p(er)petuum Adtende homo |

# Addition après des lettres de saint Augustin. Assez soignée. Utilise la réglure existante, mais module plus petit que l'écriture des lettres de saint Augustin. Titre en capitale rustique.
A partir de la deuxième strophe, après la notation musicale, le copiste s'arrange pour mettre une strophe par ligne. Les initiales rehaussées de rouge forment ainsi tout l'alphabet une lettre à chaque ligne.
Il n'y a de point qu'en bout de vers, mais pas tous. #

# 4 autres manuscrits plus l'édition de Bède, dont celui-ci est très proche (ainsi que du chansonnier de Cambridge et parfois de celui de Trêves). #