1.15 — Christus rex, uia, uita, lux et ueritas

#f. 113vb# VERSVS|
XPICØUC REX VITA|
Lux uia et ueritas|
Qui cuncta regis|
Et gubernas omnia|
Da nobis pacem|
Et ueram concordiam|
Caritatemque|
Insuper hęc omnia|
Quę sola regnat|
#f. 114ra#
Perfecta cum domino.|
Fides cessauit|
Atque spes in ultima|
Caritas uera|
Manebit cum d(omi)no|
Ipsa est namque|
Quę opprimit uicia|
Ipsa est uirtus|
Quę depellit om(ni)a|
Iustos exaltat|
Ad cęlor(um) limina.|
Omnia bona|
Antecedit caritas|
Malorum radix|
Sola est cupiditas|
Qui uult p(er)fecte|
#f. 114rb# Viuere cum d(omi)no|
Relinquat malum|
Diligatq(ue) proximos|
Ex uera fide|
Et corde purissimo.|
Dum uiui sumus|
Et sani in corpore|
Sic festinemus|
Emendare uicia|
Terrena lucra|
Vehement(er) spernere|
Amare deum|
Diligere proximum|
Vt consequamur|
Sempiterna(m) requie(m)|
Consideremus|
#f. 114va# Diuitis duriciam|
Et admiremus|
Lazari pauperie(m)|
Metuamusque|
Hominis perfidia(m)|
Homo dispexit|
Dilexerunt bestiae|
Canesque muti|
Delingebant ulcera.|
Nos quasi fratres|
Diligamus inuice(m)|
Quia qui odit|
Compar e(st) diabolo|
Deceptor fratru(m)|
Detractor aut inuid(us)|
Non erit consors|
#f. 114vb# [.]um iustis in requiem|
Nisi hic prius|
Agat poenitentia(m).|
Diues et pauper|
Mutauerunt gloria(m)|
Diues in igne|
Paup(er) in sublimia|
Infelix diues|
Descendit in foueam|
Mendicus uero|
Conscendit in gl(ori)am|
Inter sanctoru(m)|
Candidata agmina.|
Reliquit diues|
Mansione(m) splendida(m).|
Post mortem uero|
#f. 115ra# Su(m)psit sibi ignea(m)|
Amauit aurum|
Et uestem purpurea(m)|
Idcirco iacet|
Nudus in incendio|
Nullumque ibi|
Recipit auxiliu(m).|
Mors repentina|
Antecedit miseros|
Et peccatores|
Recludit in carcere(m)|
Ibi sunt uermes|
Draconesq(ue) pessimi|
Ad deuorandum|
Illorum cadauera|
Qui perseuerant|
#f. 115rb# In sua perfidia.|
Heu qua(m) magnus|
Dolor instat reprobis|
Qua(m) fortis poena|
Subsequitur impiis|
Qui pro peccatis|
Hic non fundunt lacrimas|
Sed cum dolore|
Stridoreq(ue) dentium|
Amara erit|
Illa poenitentia.|
Gaudent potentes|
Du(m) adquir(unt) munera|
Mendici dolent|
Pre famis inopia|
Post finem uero|
#f. 115va# Diuites in tartara|
Qui consumpserunt|
Orphanoru(m) lacrimas.|
Pauperes autem|
Pergunt ad sublimia.|
Terrena lucra|
Da(m)pna sunt p(er)petua|
Adquirunt aurum|
Et demergunt miseros|
Auari semper|
Argentu(m) desiderant|
Cuius erugo|
Erit in testimoniu(m)|
Illis qui seruant|
Mammona in saculis.|
Breuis est huius|
#f. 115vb# Seculi calamitas|
Infelix nimis|
Caduca et fragilis|
Velut ut umbra|
Fugit ante oculos|
Ducit ad poenam|
Sibi consentaneos|
Mergit in ignem|
Et mortis caligine(m).|
Beatus uictor|
Chr(ist)i martyr inclitus|
Pro cuius laudibus|
Hodie coniunximus|
Sit intercessor|
Aput pium iudice(m)|
Vt mereamur|
#f. 116ra# Percipere gloriam|
Et in futuro|
Triumphale p(re)miu(m).|

# Neumi tra le righe della prima strofa. L'incipit e la prima lettera di una riga (escluso la prima lettera di una strofa) sono colorati.#