1.11 — Audax es uir iuuenis

Passare il mouse sulla strofe per vedere gli apparati
Versus de contemptu mundi
1
Audax es, uir iuuenis,
dum feruet caro mobilis;
audacter agis perperam
tua membra coinquinas.
Adtende, homo, quia puluis es
et in puluerem reuerteris.

2
Breue est tempus, iuuenis,
considera, quod morieris
uenitque dies ultimus
et perdes florem optimum.
Adtende, homo.

3
Carni tue consentiens
animam tuam decipis;
dum flecteris ad libidinem,
male deceptus remanes.
Adtende, homo.

4
Dentes tui frendidant,
et labia tua exasperant,
et lingua mala generat;
tua uita trepidat.
Adtende, homo.

5
Eleua tuos oculos,
ut uanitatem uideas:
flectitur mens misera,
membra ad malum erigis.
Adtende, homo.

6
Fecisti malum consilium
et offendisti nimium,
quia multum secutus es
amorem et libidinem.
Adtende homo.

7
Gloriam queris in populo,
laudem humanam diligis;
placere deo non curas,
qui te de celo conspicit.
Adtende, homo.

8
Honorem transitorium
presumpsisti accipere,
sed magis pena sequitur,
cui maior creditur.
Adtende, homo.

9
In terram semper aspicis,
semper de terra cogitas,
sed hic relinquis omnia:
unde superbus ambulas?
Adtende, homo.

10
Karo te traxit in foueam:
uide, ne male moriaris;
festina te corrigere,
antequam tempus ueniat.
Adtende, homo.

11
Luge modo, dum tempus est,
ne gemas in iudicio,
ubi non ualet gemitus
nec ulla intercessio.
Adtende, homo.

12
Modo labora fortiter,
dum es in isto corpore;
emenda tuum uicium,
ne gemas in perpetuum.
Adtende, homo.

13
Non te frangat cupiditas
nec te flectat fragilitas,
et noli cum diabolo
participare amplius.
Adtende, homo.

14
O si corde intelligis,
que precepta legis sunt,
quod illi, qui adulterant,
lapidibus subiaceant!
Adtende, homo.

15
Per saluatorem igitur
uenit magna redemptio,
quod cuncta, que committuntur,
penitendo remittuntur.
Adtende, homo.

16
Quare non uis, iuuenis,
reuertere ad dominum,
rogans eius clementiam,
ut donet indulgentiam?
Adtende, homo.

17
Rumpe cordis duriciam,
mentis tue maliciam;
festina te corrigere,
antequam finis ueniat.
Adtende, homo.

18
Suscipit Christus ueniam,
ut donet indulgentiam
ad illam ueram animam,
que carnem suam maculat.
Adtende, homo.

19
Terribilis Christus ueniet
ad iudicandum populum;
tunc reddet ille singulis
secundum sua opera.
Adtende, homo.

20
Veniet dies iudicii
et erit magna districtio,
ut non adiuuet pater filium
nec filius defendet patrem.
Adtende, homo.

21
Xristo serue, iuuenis,
ad eum cito recurreris,
ut ante eius limina
securus sis de crimine.
Adtende, homo.

22
Fides acquirit omnia,
peccata delet nimia;
humilitas et caritas
ad patrem celi ueniunt.
Adtende, homo.

23
Zelum habet optimum,
qui deum amat et proximum:
letabitur in seculum
et uiuet in perpetuum
Adtende, homo.


Br = Bruxelles, Bibliothèque Royale, 8860-67, ff. 20v-21v
Ca = Cambridge, University Library, Gg.5.35, f. 437ra-rb
Kö1 =     Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek, 106, f. 17r-v
Pa3 =     Paris, BNF, lat. 1928, ff. 170v-171r
Pa9 =     Paris, BNF, lat. 16668, f. 22r-v
Sg4 =     Sankt Gallen, Stiftsbibliothek, 1395 (sez. XIV), p. 468
Tr = Trier, Bistumsarchiv, 133c, ff. 29v-30r
Ve = Verona, Biblioteca Capitolare, XC (85), ff. 12r-14r
Wi1 = Wien, Österreichische Nationalbibliothek, 11857, f. 244r-v

Bulst
= Carmina Cantabrigiensia. Textausgabe von Walther Bulst. Heidelberg 1950. [Edition: Nr. 18, S. 41-5]
Col = Andy Orchard, The verse-extracts in the Collectanea, in: Collectanea Pseudo-Bedae. Edited by Martha Bayless and Michael Lapidge. Dublin 1998 (Scriptores Latini Hiberniae 14). [S. 84-100, Edition: 92-97].
PL = Patrologiae Cursus Completus XCIV Venerabilis Bedae. Accurante Jacques-Paul Migne. Paris 1850.
Strecker1 =Poetae Latini Aevi Carolini IV, 2. Recensuit Karolus Strecker. Berlin 1914 (Monumenta Germaniae Historia. Poetae Latini Medii Aevi 4,2) [Unv. Nachdruck München 1978]. [Edition: Nr. 14, S. 495-500]
Strecker2 = Die Cambridger Lieder. Herausgegeben von Karl Strecker. Berlin 1926 (Monumenta Germaniae Historica. Scriptores rerum Germanicarum in usum scholarum separatim editi 40) [2. unv. Aufl. bzw. 3. unv. Aufl., Berlin 1955 bzw. 1966]. [Edition: Nr. 18, S. 51-6]
Ziolkowski = The Cambridge Songs (Carmina Cantabrigiensia). Edited and translated by Jan M. Ziolkowski. New York-London 1994 (Garland Library of Medieval Literature. A. 66) [Edition und Übersetzung: Nr. 18, S. 76-83, Kommentar: S. 225-7].

Titulus: DE CASTITATE IUUENUM Br UERSUS DE CONTEMPTU MUNDI Kö1, Strecker1 VERSUS BEDAE PRESBITERI Pa3 DE PENETENCIAE Sg4 Uersus De contemptu Mundj Wi1 Hymni de die iudicii PL om. Ca, Tr, Strecker2, Bulst, Ziolkowski, Col