O tu, qui seruas armis ista moenia,
noli dormire, moneo, sed uigila.
Dum Hector uigil extitit in Troia,
non eam cepit fraudulenta Gretia.
5
Prima quiete dormiente Troia
laxauit Synon fallax claustra perfida.
Per funem lapsa occultata agmina
inuadunt urbem et incendunt Pergama.
Vigili uoce auis anser candida
10
fugauit Gallos ex arce Romulea.
Eius clangore Marcus consul Manlius
excitus primus, uir bello egregius,
umbone Gallum, iam in summo positum,
ictum in praeceps deturbat miserrimum.
15
Auis haec uigil salus uiris plurima
Capitolinis, sed Gallis nequissima.
Pro qua uirtute facta est argentea
et a Romanis adorata ut dea.
Nos adoremus celsa Christi numina:
20
illi canora demus nostra iubila.
Illius magna fisi sub custodia
haec uigilantes iubilemus carmina.
Diuina, mundi rex Christae, custodia,
sub tua serua haec castra uigila.
25
Tu murus tuis sis inexpugnabilis,
sis inimicis hostis tu terribilis.
Te uigilante, nulla nocet fortia,
qui cuncta fugas procul arma bellica.
Tu cinge nostra haec, Christae, munimina,
30
defendens ea tua forti lancea.
Sancta Maria, mater Christi splendida,
haec cum Iohanne Theotocos impetra.
Quorum hic sancta uenerantur pignora
et quibus ista sunt sacrata numina.
35
Quo duce, uictrix est in bello dextera
et sine ipso nihil ualent iacula.
Fortis iuuentus, uirtus audax bellica,
uestra per muros audiantur carmina.
Et sit in armis alterna uigilia,
40
ne fraus hostilis haec inuadat moenia.
Resultet haecco comes: «eia uigila!».
Per muros «eia » dicat haecco «uigila ».