1.19 — Homo quidam

#116r# Homo quida(m) erat diues ualde in deliciis purpura e(t) |
bysso induebatur epulans splendide caducam uita(m) |
diligendo amisit perpetuam. Lazarus quidam men|
dicus circumdatus ulcere ad ianuam diuitis cum do|
lore nimio cupiebat saturari de micis mense diuitis. |
Homo. Postulabat nemo dabat nemo miseretur |
tantum canes ueniebant consolantes paupere(m) |
ulcera eius lingebant curabantur uulnera Hom(o) |
Mortuus est autem diues in infernum ducitur |
misericordia non fecit eam non consequitur |
p(ro) micis panis quas negauit in infernum ducit(ur). Homo.|
Patrem uocat abraham ut admittat lazarum. Di|
giti extremi sui guttam aquae petiit. ut refri|
geretur lingua eius in fammis ardentib(us). Homo |
Fili mi recordare quod de puero recepisto in uita |
tua ualde bona plurima lazarus his contra mala |
modo consolabitur. Homo quidam. ||

# Con notazione neumatica su tutto il testo. Iniziale in ectasi, colorata
Scritto a tutta pagina senza corrispondenza fra rigo e verso. Punto a fine strofa e dopo il ritornello. #