2.2 — Annus solis continetur quattuor temporibus

#f. 99v# Annus solis continetur quatuor temporibus ac deinde adimpletur duodecim mensibus. |
Quinquaginta et duabus currit ebtumadib(us). Trecentenis sexagenis atq(ue) quinq(ue) diebus. |
Sed excepta quarta parte noctis atq(ue) diei que dierum sup(er)esse cernitur seriei.|
De quadrante post annorum bis binorum terminum calculantes colligendum decreverunt Bisextum. |
Hinc annorum diversantur longè longitudines quorum quidam Embolismi quidam fiunt Communes. |
Brevis quippe qui vocatur Communis Lunaribus solis semp(er) duodecim terminatur mensibus. |
Longus autem qui omnino embolismus dicitur. Lunè tribus atq(ue) decem cursibus colligitur. |
Brevioris anni totus terminatur circulus Trecentenis quinquagenis et quatuor diebus. |
Longus vero lunè annus in dierum termino continetur trecenteno octogeno quaterno. |
Uno nempe atq(ue) decem diebus in ordine Brevis annus anni solis superatur agmine. |
Novem vero embolismus atq(ue) decem diebus p(er)videtur anni solis eminere cursibus. |
Ac p(er) istam sui semp(er) incrementi copiam Breviorum longiores compensant inopiam. |
Dehinc decem atq(ue) novem annorum statuitur tempus certum quo lunaris terminus porrigitur. |
In quo lunè replicantur cursu quodam subtili Bis centeni terq(ue) deni semel quini circuli. |
Hinc et inde ut exigit p(er)scrutanda ratio se p(er) partes dies saltus interser+e+[[i]]t spacio. |
Intra quoq(ue) supradictum habent semp(er) spacium dies solis atq(ue) lunè èquum pondus partium. |
Huius cicli pars vocatur Ocdoas anterior ac deinde appellatur Endecas ulterior. |
Ocdoadi deputantur octo anni priores Endecadi reliquorum destinatur series. |
In hoc cursu fiunt anni Breviores duodecim anni vero longiores supputantur septeni. |
Talis quippe cum annorum circulus extenditur in eundem lunè cursum circulus revertitur. |
Solis vero in id ipsum non recurrit series donec anni revolvantur Octies et Vicies. |
Adimpleto solis sane supradicto tempore reclinatur absq(ue) ullo resistendi rancore. |
His ita\q(ue)/ recip(ro)cis alternata cursibus Solis Lunè diversantur temporibus tempora. |
Sed ad prima post annorum recurrunt inicia Quingentorum ac Triginta et Duorum spacia. |
In hoc Ciclo p(er) concursum cèli luminarium manifesta fiunt festa dierum Paschalium. |
Qui porrectus p(er) extensam annorum vertiginem in eandem ut predixi recurrit originem. |
Paschè vero longos breves intellectu varios hoc excepto multi plures conscribserunt Circulos. |
Quos dispono preterire brevitatis gratia quorum nobis necnon nota numeri peritia. |
Altum cèlum qui creavit Terras atq(ue) Aequora Doxa regi p(er) èterna d(e)o soli saecula. AMEN |