1.14 — Aurora cum primo mane

#f. 136rb# VERS(VS) DE BELLA QUE FVIT ||
#f. 136va# ACTA FONTANETO |
AVRORA CVM PRIMO MANE |
Tetram noctem diuidens |
Sabbatum non illud fuit |
Sed saturni dolium |
De fraterna rupta pace |
Gaudet demon impius. |
Bella clamant hinc et inde |
Pugna grauis oritur |
F(rate)r fratri mortem parat |
Nepoti auunculus |
Filius nec patri suo |
Exhibet quod meruit. |
Cedes nulla peior fuit |
Campo nec in marcio |
Facta est lex chr(ist)ianor(um) ||
#f. 136vb# Sanguine p(ro)luui |
Vnde manus infernor(um) |
Gaudet gula cerberi. |
Dextera prepotens d(e)i |
Protexit hlothariu(m) |
Victor ille manu sua |
Pugnauitq(ue) fortiter |
Ceteri si sic pugnassent |
Mox foret concordia. |
Eecce olim uelud iudas |
Saluatorem tradidit |
Sic te rex tuiq(ue) d[*]ces |
Tradiderunt gladio |
Esto caut(us) ne frauderis |
Agnus lupo preuio. |
Fontaneto fonte dicunt ||
#f. 137ra# Villa(m) quoque rustici |
In qua strages et ruine |
Francor(um) de sanguine |
Orrent ca(m)pi orrent silue |
Orrent ipsi paludes. |
Gram(en) illud ros et ymber |
Nec \h/umectet pluuia |
In quo fortes ceciderunt |
Proelio doctissimi |
Plangent illos qui fuer(unt) |
Illo casu mortui. |
Hoc aute(m) scelus p(er)actu(m) |
Quod descripsi ritmice |
Angelbertus ego uidi |
Pugnansque cu(m) aliis |
Solus de multis remansi ||
#f. 137rb# Prima fontis acie. |
Ima uallis retrospexi |
Verticemq(ue) iuieri |
Vbi suos inimicos |
Rex fortis hlotharius |
Expugnabat fugientes |
Vsque forum riuuli. |
Karoli de parte uero |
Hludouici pariter |
Albescebant ca(m)pi uestes |
Mortuorum lineas |
Velut solent in autu(m)no |
Albescere auibus. |
Laude pugna non e(st) digna |
Nec canatur melode |
Oriens meridianus |
Occidens ab aquilo ||
#f. 137va# Plangent illos qui fuer(unt) |
Illic casu mortui. |
Maledicta dies illa |
Nec in anni circuli |
Numeret(ur) sed radatur |
Ab omni memoria |
Iubar solis illi desit |
Aurora crepusculo. |
Noxque illa nox amara |
Noxque dura nimiu(m) |
In qua fortes cecider(unt) |
Proelio doctissimi |
Pat(er) mat(er) soror frat(er) |
Quos amici fleuerant |

# Notazione neumatica solo sulla prima strofa. L'incipit e la prima lettera di ogni riga sono in colore. #