1.11 — Audax es uir iuuenis

Versus de contemptu mundi
1
Audax es, uir iuuenis,
dum feruet caro mobilis;
audacter agis perperam
tua membra coinquinas.
Adtende, homo, quia puluis es
et in puluerem reuerteris.

2
Breue est tempus, iuuenis,
considera, quod morieris
uenitque dies ultimus
et perdes florem optimum.
Adtende, homo.

3
Carni tue consentiens
animam tuam decipis;
dum flecteris ad libidinem,
male deceptus remanes.
Adtende, homo.

4
Dentes tui frendidant,
et labia tua exasperant,
et lingua mala generat;
tua uita trepidat.
Adtende, homo.

5
Eleua tuos oculos,
ut uanitatem uideas:
flectitur mens misera,
membra ad malum erigis.
Adtende, homo.

6
Fecisti malum consilium
et offendisti nimium,
quia multum secutus es
amorem et libidinem.
Adtende homo.

7
Gloriam queris in populo,
laudem humanam diligis;
placere deo non curas,
qui te de celo conspicit.
Adtende, homo.

8
Honorem transitorium
presumpsisti accipere,
sed magis pena sequitur,
cui maior creditur.
Adtende, homo.

9
In terram semper aspicis,
semper de terra cogitas,
sed hic relinquis omnia:
unde superbus ambulas?
Adtende, homo.

10
Karo te traxit in foueam:
uide, ne male moriaris;
festina te corrigere,
antequam tempus ueniat.
Adtende, homo.

11
Luge modo, dum tempus est,
ne gemas in iudicio,
ubi non ualet gemitus
nec ulla intercessio.
Adtende, homo.

12
Modo labora fortiter,
dum es in isto corpore;
emenda tuum uicium,
ne gemas in perpetuum.
Adtende, homo.

13
Non te frangat cupiditas
nec te flectat fragilitas,
et noli cum diabolo
participare amplius.
Adtende, homo.

14
O si corde intelligis,
que precepta legis sunt,
quod illi, qui adulterant,
lapidibus subiaceant!
Adtende, homo.

15
Per saluatorem igitur
uenit magna redemptio,
quod cuncta, que committuntur,
penitendo remittuntur.
Adtende, homo.

16
Quare non uis, iuuenis,
reuertere ad dominum,
rogans eius clementiam,
ut donet indulgentiam?
Adtende, homo.

17
Rumpe cordis duriciam,
mentis tue maliciam;
festina te corrigere,
antequam finis ueniat.
Adtende, homo.

18
Suscipit Christus ueniam,
ut donet indulgentiam
ad illam ueram animam,
que carnem suam maculat.
Adtende, homo.

19
Terribilis Christus ueniet
ad iudicandum populum;
tunc reddet ille singulis
secundum sua opera.
Adtende, homo.

20
Veniet dies iudicii
et erit magna districtio,
ut non adiuuet pater filium
nec filius defendet patrem.
Adtende, homo.

21
Xristo serue, iuuenis,
ad eum cito recurreris,
ut ante eius limina
securus sis de crimine.
Adtende, homo.

22
Fides acquirit omnia,
peccata delet nimia;
humilitas et caritas
ad patrem celi ueniunt.
Adtende, homo.

23
Zelum habet optimum,
qui deum amat et proximum:
letabitur in seculum
et uiuet in perpetuum
Adtende, homo.


Br = Bruxelles, Bibliothèque Royale, 8860-67, ff. 20v-21v
Ca = Cambridge, University Library, Gg.5.35, f. 437ra-rb
Kö1 =     Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek, 106, f. 17r-v
Pa3 =     Paris, BNF, lat. 1928, ff. 170v-171r
Pa9 =     Paris, BNF, lat. 16668, f. 22r-v
Sg4 =     Sankt Gallen, Stiftsbibliothek, 1395 (sez. XIV), p. 468
Tr = Trier, Bistumsarchiv, 133c, ff. 29v-30r
Ve = Verona, Biblioteca Capitolare, XC (85), ff. 12r-14r
Wi1 = Wien, Österreichische Nationalbibliothek, 11857, f. 244r-v

Bulst
= Carmina Cantabrigiensia. Textausgabe von Walther Bulst. Heidelberg 1950. [Edition: Nr. 18, S. 41-5]
Col = Andy Orchard, The verse-extracts in the Collectanea, in: Collectanea Pseudo-Bedae. Edited by Martha Bayless and Michael Lapidge. Dublin 1998 (Scriptores Latini Hiberniae 14). [S. 84-100, Edition: 92-97].
PL = Patrologiae Cursus Completus XCIV Venerabilis Bedae. Accurante Jacques-Paul Migne. Paris 1850.
Strecker1 =Poetae Latini Aevi Carolini IV, 2. Recensuit Karolus Strecker. Berlin 1914 (Monumenta Germaniae Historia. Poetae Latini Medii Aevi 4,2) [Unv. Nachdruck München 1978]. [Edition: Nr. 14, S. 495-500]
Strecker2 = Die Cambridger Lieder. Herausgegeben von Karl Strecker. Berlin 1926 (Monumenta Germaniae Historica. Scriptores rerum Germanicarum in usum scholarum separatim editi 40) [2. unv. Aufl. bzw. 3. unv. Aufl., Berlin 1955 bzw. 1966]. [Edition: Nr. 18, S. 51-6]
Ziolkowski = The Cambridge Songs (Carmina Cantabrigiensia). Edited and translated by Jan M. Ziolkowski. New York-London 1994 (Garland Library of Medieval Literature. A. 66) [Edition und Übersetzung: Nr. 18, S. 76-83, Kommentar: S. 225-7].

Titulus: DE CASTITATE IUUENUM Br UERSUS DE CONTEMPTU MUNDI Kö1, Strecker1 VERSUS BEDAE PRESBITERI Pa3 DE PENETENCIAE Sg4 Uersus De contemptu Mundj Wi1 Hymni de die iudicii PL om. Ca, Tr, Strecker2, Bulst, Ziolkowski, Col
1, 1. est Br Sg4 1, 1-2 udax-feruet om. Ca 1, 2. mouilis ex mouiles corr. Sg4 1, 3. audenter Br Kö1 Sg4 audaciter PL Col, perpera PL Col 1, 4. coinquinans Pa3 Tr coinqdclana Sg4 1, 5. quod Br Kö1 1, 5-6 Attende - puluerem Attende homo Pa3 1, 6 cinerem Wi, re- s.l. altera manus Ca
2, 1. breuis Br Kö1 Sg4 2, 2. considera Br Ca Pa3 Sg4 Tr Ve, perpende Kö1 , moreris Br Sg4 2, 3. ueniet Pa3, ultimis Sg4 ultima Tr Ve Wi1 2, 4. perdis Br Ve, flores optimos Ca Kö1 Pa3 2, 5. Adtende homo quia d&erra cactus es et in terra ponendus eris Kö1
3, 1. carnem tuam Br Sg4, consentias Br Sg4 consenties Kö1 consentieris Tr consendens Ve 3, 2. decipit Br decipis ex decipit corr. altera manus Ca 3, 3. flectis Br fleteris Sg4, dum ad libidinem flecteris Wi1 3, 4. mali PL Col, male deceptus remanes om. Ca male diceptus permanes Kö1 male deceptus remanens Sg4 deceptus remanes s.l. Tr male deceptus permanes Wi1 3, 5. Adtende
s.l. Tr; consentire = nachgeben, sich fügen ; cfr. MlW II, 1528, 62-3
4, 1. tua Sg4, fremitant Br Tr fremidant Kö1 Pa3 fremitat Sg4 4, 2. et om. Br Ca Sg4, tua om. Pa3 Tr, exasperat Sg4, exasperant tua labia Wi1 4, 3. et om. Br Ca Kö1 Sg4, lingua tua mala generans Sg4 4, 4. uita tua trepidat Ca, Sg4 in tua uita trepidas Kö1 intus fidem quam tepidam Pa3 in tua fide tepida Tr in uita tua trepidas Wi1
5, 1. eleuas Ca Pa3 Tr Ve eleuans Kö1 5, 3. flectetur Kö1 Pa3 Sg4 Ve et flectitur Tr 5, 4. malus deceptus remanes Br membra ad malum erigens Pa3 menbra ad malum ereant Sg4 menbrum Tr ad malum erigis s.l. Tr 5, 5. Adtende s.l. Tr
6, 3. qua multum secus est Br quem multum secutum est Sg4 6, 4. et libidinem s. (secundam) l. Tr, amorem libidinis Ca amorem libidinum Pa3 amore et libidinem Sg4 tumorem ad libidinem PL Col 6, 5. Adtende s. (secundam) l. Tr
7, 1. im Tr 7, 2 et laudem Br laude Wi, mundum Br humanas Ve humana Wi1 7, 3. placare Br, cupis Kö1 Sg4, non curas Deo Tr 7, 4. qui om. Ve, prospicit Pa3 respicit PL Col
8, 1. honor tradidit aurea Br honorem transitoriam Kö1 Tr homo transit aurea Sg4 8, 2. acciperes Br accipire Sg4 8, 3. et maior Br sed maior Kö1 Tr Ve sed maiora Pa3 qui malor Sg4 8, 4. cum Br Pa3 Sg4, maior Kö1 a.c. Ca Tr malora Sg4, creditur ex ceeditur corr. Sg4 creduntur s.l. Tr
9, 1. terra Sg4 Tr Ve 9, 2. d&erra semper terra (s.l.) cogitas Sg4 9, 3. sed om. Ve, relinquas Br relinques Sg4 Tr Ve 9, 5. Atende Pa3
10, 1. caro Br Wi1, te trahit Tr retraxit Ve traxit te Wi1, ad poenam Br 10, 2. malus Kö1 , morias Br morieris Kö1 moreas Sg4 mories Ve moriaris Wi1 pereas PL Col 10, 4. antequa/ e Sg4 priusquam Tr, finis Br Kö1 Sg4 Tr, ueniet Kö1 uenit Wi1; cfr. 17, 3; 17, 4
11. om. Sg4, pro str. 11 Br add.: Laetitia quam diligis | diaboli insidiis | ut te incaute rapiat | et perdes tua anima 11, 2. iudicio Ca Kö1 Tr perpetuum Pa3 11, 3. ualent lacrime Pa3 11, 3-4. ubi nec ullus finis est | nec ualet intercessio Tr 11, 4 nulla Kö1 11, 2. ne gemas in iudicio: cfr. 12, 4
12, 1. odo Tr, laborat Sg4 laboras Ve 12, 2. tempore Ca seculo Pa3 corpore ex tempore corr. Tr 12, 3. amenda Ve 12, 4. nec Sg4, perp*tuum Br iudicium Tr
113, 1. tangat Sg4 13, 2. te flectat fragilitas PL reflectit fragilitas Br Sg4 te flectæt fragilitas Ca te flectet cupiditas Kö1 reflectat fragilitas Pa3 ... flectat frangilitas Ve te flectet fragilitas Strecker 2 13, 3. post diabolo finit Sg4 13, 4. post amplius finit Br; de non = ne cfr. Stotz HLSMA 4, IX § 111, 32
14, 1. ex corde Kö1 Ve, intellegis Ca Kö1 diligis Wi1 intelligas PL Col intellegas Strecker1 14, 3. sed illi qui adulterant Kö1 ut ille qui se adulterat Pa3 illi qui adulterant Ve ut ille qui adulterat PL Col 14, 4. subiaceat Pa3 Ve subiacebat Col 14, 1. De «o, si» = utinam cfr. Novum Glossarium XII, 2, 19-23
15, 1. iterum Kö1 et enim Pa3 15, 3. ut Ca Pa3 quibus Wi1, omnis qui comitatur Ca 15, 4. penitentiam Ca, dormitaet Ca remittantur Pa3 remittentur Ziolkowski
16, 2. reuerti ex rererti corr. altera manus Ca recurrere Kö1 Ve 16, 3. roga Kö1 Pa3, clementia Ve 16, 4. et Pa3
17, 1. iam cordis Ca, duricia Ve 17, 2. homo Kö1 , tuam Kö1 tui PL Col, malitia Ve 17, 3. reuertere ad Dominum Pa3 Ve 17, 4. antequam tempus pereat Kö1
18, 1. suscepit Ca, uenia Wi1 pe¸nitentiam Pa3 penitentia Ve 18, 2. et Pa3 Ve, donat Ve 18, 3. alludant Ca ab ill... Ve ab illa PL Col, uero Pa3 vera PL Col, anima PL Col 18, 4. qui Kö1 quae Pa3, carne sua Wi1, macerant Ca macerat Pa3 18, 2-3. ad ... animam: cfr. Stotz HLSMA IV, IX § 28
19, 1. uenit Kö1 Ve adueniet Pa3 19, 2. speculum Ca Pa3 Ve 19, 3. tunc reddit ille singulis Ca et ipse reddit singulis Kö1 et reddet unicuique Pa3 et ...det singulis Ve at ipse reddet singulis PL Col 19, 4. opera sua Wi1 suam operam PL Col
20, 1. uenit Ca Kö1 Ve, Christus ad iudicium Kö1 20, 2. et om. Pa3 Ve, fortis Pa3 Ve 20, 3. ut non adiuuat Ca ubi non adiuuet Kö1 nec iuuat Pa3 ubi non adiu... Ve ubi non adiuvat PL Strecker1 Col 20, 4. filius defendat patrem (-dat patrem s. (secundam) l.) Ca defendet filius patrem Pa3 liberat filius pater Ve filius defendit patrem PL Strecker1 Col
21. pro str. Pa3 add.: Xristus ueniet | ad iudicandum seculum | ipse reddet singulis | secundum sua opera Ve add.: Christus uenit cum angelis | et ipse reddet singulis | secundum sua opera PL Col edd.: Cristov~ venit cum angelis, et ipse reddet unicuique, singulis secundum sua opera 21, 1. Xristo Ca Kö1 , seruis Ca serui Wi1 21, 2. cito om. Kö1 , recurrere Kö1 21, 4. securus ex securis corr. altera manus Kö1 sis securus Wi1, crimina Kö1 21, 5. Adten Ve (serve = servi: cfr. Stotz HSLMA IV, VIII § 110-111) Post str. 21 finit Ve
22, 1. ydei Kö1 Yióc PL Col, que¸rit Kö1 adquerit Pa3 querit Wi1 adquirit Col, gratiam Kö1 Pa3 (gratiam ex gloriam corr., s.l.) Wi1 22, 2. delet peccata macula Kö1 et delet peccati maculas Pa3 delet peccati maculas PL Col delet peccati maculam Strecker1 22, 3. humilis Pa3 22, 4. ueniunt s.l. Ca, ducit ad ce¸los patria Kö1 Wi1 dum uenit ad cęli patriam Pa3 ducit ad coelos in patriam PL Col ducit ad celi patriam Strecker1 22, 1. De Fides Strecker «Fides, wo ein Wort mit Y gefordert wird. C hat hier einmal die alte echte Lesart bewahrt, denn in den merowingischen Rhythmen ist diese Vertauschung von F und Y nicht selten, vgl. zu MGH Poetae IV, 500, 22,1; 783, 111.1». Cfr. etiam Stotz, HLSMA III, VII § 66: «In etlichen abecedarischen Rhythmen des FMA beginnt die Y-Strophe mit Wörtern, die mit f- anlauten: fides, festinans, fixis»
23, 1. zelum bonum habet et obtimum Pa3 zelum habet bonum ac optimum PL Col 23, 2. ac PL Col 23, 3. in secula letabitur Pa3 23, 4. uiuat Ca gaudet Pa3 23, 5. Attende homo, quia de terra factus es, et in terram reverteris PL Col
Loci vetustiores
1, 5 (intercalaris versus) Gen. 3, 19 in sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram, de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris.
2, 1 1 Cor. 7, 29: ... tempus breve est.
2, 3 Aug. In Ioh. 33, 8, 28-9 Quando ueniat ultimus dies, nescis; Beda Hom. subd. 102 ... cum veniet dies ultima.
3, 1 Rom. 7, 14 ego autem carnalis sum; Aug. Div. quaest. 66, 5 id est carni consentio; Cassiod. Exp. S. Pauli ad Rom. cap. 7 id est, carni consentiens.
4, 3 Iac. 1, 15
5, 4 Rom. 6, 19
7, 1-2 Aug. In Epist. Ioh. ad Parth. Tract. 6, 1 et non ibi quaerunt nisi laudem humanam et gloriam popularem;
7, 3-4 Deut. 12, 28 cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui; Deut. 13, 18 ut facias, quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.
8, 3-4 Luc. 12, 48 multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo; Hier. Epist. 14, 9, 2 cui plus creditur, plus ab eo exigitur.
9, 1 1 Is. 5, 30 aspiciemus in terram et al.
9, 3 Ruf. Hist. mon. 16 Relinque haec illis, qui de terra sunt et de terra cogitant.
12, 1-2 Weyman, Poesie, p. 213.
13, 2 Pont. Vita Cypr. 3, 7 non illum penuria, non dolor fregit, non uxoris suadela deflexit.
14, 2 Num. 31, 21 hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Mosi; I Macc. 2, 68 intendite praeceptum legis; 2 Macc. 7, 30 sed praecepto legis quae data est nobis per Mosen et al.
14, 3-4 Ioh. 8, 4-5 Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio. In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare.
16, 2 reuertere ad Dominum: saepe in libris Bibliae, ex. g. Eccli. 17, 23.
17, 1 Eccli. 16, 11 qui congregati sunt in duritia cordis sui; Matth. 19, 8 Quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit; Marc. 10, 5 16, 14 exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis.
18, 3 maculat: Iud. 1, 8 hii carnem quidem maculant; Greg. Homil. in Ev. 12, 1 carnem macerant.
19, 1 Matth. 24, 30 sg.; Deut. 7, 21 Deus magnus et terribilis; 10, 17 Deus magnus et potens et terribilis; 2 Esdr. 4, 14, Domini magni et terribilis; Ps. 46, 3 Dominus excelsus terribilis.
19, 2 Deut. 32, 36 Iudicabit Dominus populum suum; Ps. 134, 14 Quia iudicabit Dominus populum suum; Exod. 18, 13 - 18, 22; Deut. 16, 18 32, 36; Rhythm. 40, 25, 2 Christus discendit iudicare populum; 19, 4 Eccli. 33, 14 Et reddet illi secundum iudicium suum.
20, 1 Matth. 10, 15; 11, 22 ; 11, 24 ; 12, 36 et al.
20, 3 Deut. 24, 16; Ezech. 18, 20
20, 4 Ezech. 18, 20 Filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii; Deut. 24, 16 Non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus.
23, 2 Matth. 22, 37-39 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum secundum autem simile est huic (...), diliges proximum tuum sicut te ipsum.
Loci coaevi
5, 1. Rhythm. 51, 5, 1 Elevans oculos
9, 2 Hraban. in Exod. 2, 4 ex Origene: An non tibi videtur a terra devorari ille qui semper de terra cogitat;
16, 2 VULG. IV reg. 23, 25; II chron. 24, 19
16, 4 ut donet indulgentiam cfr. 18, 2. 16, 4 cfr. 18, 2;
17, 4 antequam finis veniat cfr. 10, 3-4.
18, 2 ut donet indulgentiam: cfr. 16, 4.
f. 22r

1A
Audax es iuuenis, tua dum caro mobilis ardet;
heuque audenter agis maculans tua membra nefandae!

2A
Quam breuis est tempus, moriens intende iuuentus,
ultimus atque dies ueniens rapit omnia secum.

3A
Corpore consentis: animam sub tartara mergis,
flecteris ad Venerem: malus ac deceptus abibis.

4A
Dentibus infrendens nequiter tua labia mordis,
lingua malis gaudet, fidei si deserit ardor.

5A
Erigis ast oculos semper ad inania, quaque
mente simul membris crimen subuenditus atrum.

6A
...

7A
Laudis amor cecat hominum qui captat honorem,
Inspicit omnipotens actus, qua mente gerantur.

8A
Transit honor saecli cum quid mihi fine futura,
maius et exsoluit, maius cui creditur istic.

9A
Pronus in arua cupis, tua mens de terra rimatur,
unde tumet pectus, cuncta et simul inde relinquis.

10A
Subtrahe te, iuuenis, poenis tu concite tantis,
ne necis abripiant ueniae tibi fata recursum.

11A
Plange dies luxus, possunt dum crimina plangi,
ne sine fine gemas gemitu quam mortis amarae.

12A
Corpore dum ualeas, instans operare memento,
corrige labsantem, longum tibi praecaue luctum.

13A
Neu te substernat furiarum maxima uirtus,
amplius infesto dextram neu consere regi.

f. 22v

14A
Sensibus intende et legis praecepta reuolue:
subiaceat saxis moechus sine crimine uulgi.

15A
Mitior ecce ducis fulgit sententia nostri:
omne nefas hominum sub gratia posse remitti.

16A
Quid tardas, iuuenis, tantis te subdere donis?
Obsecra clementem sedulus mitescere regem.

17A
Toxica rumpe tuae citius quoque uincula mentis,
teque deo totum promptis cum uiribus offer.

18A
Suscipit almiuolus lacrimarum flumina Christus,
triste tuum pectus, uultum pallescere cernit.

19A
Aspice, terribilis regnantis in agmine iudex
omnium adueniet condigna rependere gestis.

20A
Rigida quemque sui stringit sententia facti,
nec pater in nati natus nec et in patris audet.

21A
Angelicis caelo turmis stipatus ab alto
cum uenerit iudex agnos discernere ab hedis.

22A
Tunc insigne decus portat laurata uirago,
quae maculis corpus proprium haut polluit ullis.

23A
Sola deum sequitur Christum, quocumque recurrit,
perpetuis gaudet bonis sine fine beata.

Pa9 = Paris, BNF, lat. 16668, f. 22r-v

Titulus.: om. Pa9
A 2, 2. utque coni. Meyer
A 3, 2. malus adeceptor Pa9 malus ac deceptus coni. Strecker
A 5, 1. quaeque coni. Strecker .5, 2 subuenditur corr. Vollmer
A 8, 1. cum quid mihi Pa9 cum mundi coni. Meyer iuuenis, tibi Vollmer
A 9, 1. d&erra Pa9
A 11, 2. fine gemitu cum coni. Strecker gemitu inquam coni. Meyer gemitur cum mortis amara coni. Vollmer
A 19, 1. regnans in coni. Strecker regnantis immagine coni. Meyer 19, 2. omnium et (et eras.) Pa9 omnibus coni. Strecker
A 23, 2. gaudetque coni. Strecker
Loci vetustiores
3, 1 Prud. Psych. 90 Corpora commaculans animas in tartara mergis.
4, 1 Verg. Aen. 3, 664; 8, 230 Dentibus infrendens et al.
7, 1 Ovid. Trist. V, 12, 38 pectora laudis amor; 7, 2 Lucan. Bell. civ. 9, 564 Ille deo plenus, tacita quem mente gerebat.
9, 1 Ven. Fort. Carm. 2, 16, 101 Quae ratio fuerit, cecidit cur pronus in arvis?
13, 1 Ennod. Carm. 1, 9, 1 Vatibus antiquo dicendi maxima virtus; Coripp. Iohan. 4, 501 meliorque et maxima virtus; Id. 5 (4) 1107 Accendit socios ductorum maxima virtus et al.
14, 1 Prud. Lib. Cathem. 2, 57 Intende nostris sensibus.
14, 2 Deut. 22, 21 et aufers malum de medio tui.
19, 2 Beda Vita Cuth. metr. 34 Praevalet, inventis vel digna rependere gestis.
22, 1 Apoc. 14, 4 virgines enim sunt. Hi sequuntur agnum quocumque ierit [...] 5 Et in ore eorum non est inventum mendacium, sine macula enim sunt ante thronum dei.
Loci coaevi
1, 2 Aedilw. Carm. de abbat. XI, 46 Ausus eras maculans thalamis tua membra secundis.
Theod. Carm. 41, 1, 214 Non vanae aut vacuae sit tibi laudis amor;
11, 1 Angilb. Carm. 3, 20 Hic iaceo, vitae crimina plango meae;
11, 2 Bonif. Carm. 1, 12 quae in ligno mortis amarae; Alcuin. Carm. 1, 469 frater, mihi mortis amarae et al.;
15, 2 Carm. Centul. 28, 12 Haud credens tantum facinus sibi posse remitti.
18, 1 Alcuin. Carm. 55, 4, 4-5 Flumina, credo, pius lacrimarum Christus ocellis / abstergat.
23, 2 Sedul. Scot. Carm. 2, 19, 11 Illic vita manet stabilis sine fine beata et al.
Loci seriores
7, 2 Ecbasis 1049 Inspicit omnipotens actus, qua mente regantur.
14, 1 Ecbasis 531 Sensibus intendat legis praecepta revolvat.
16, 2 Ecbasis 535 Obsecro clementem mihimet mitescere regem.