1.14 — Aurora cum primo mane

1
Aurora cum primo mane tetra noctis diuidens,
sabbatum non illud fuit, sed Saturni dolium,
de fraterna rupta pace gaudet demon impius.

2
Bella clamant, hinc et inde pugna grauis oritur,
frater fratri mortem parat, nepoti auunculus,
filius nec patri suo exhibet quod meruit.

3
Cedes nulla peior fuit campo nec in Marcio;
fracta est lex christianorum; sanguinis hic profluit
unda manans, inferorum gaudet gula Cerberi.

4
Dextera prepotens dei protexit Hlotharium,
uictor ille manu sua pugnauitque fortiter.
Ceteri si sic pugnassent, mox foret uictoria.

5
Ecce olim uelud Iudas saluatorem tradidit,
sic te, rex, tuique duces tradiderunt gladio.
Esto cautus, ne frauderis agnus lupo preuius.

6
Fontaneto fontem dicunt uillam quoque rustice,
ubi strages et ruina Francorum de sanguine.
Orrent campi, orrent silue, orrent ipsi paludes.

7
Gramen illud ros et ymber nec humectet pluuia
in quo fortes ceciderunt, prelio doctissimi,
pater, mater, soror, frater, quos amici fleuerant.

8
Hoc autem scelus peractum, quod descripsi ritmice,
Angelbertus ego uidi, pugnansque cum aliis
solus de multis remansi prima frontis acie.

9
Ima uallis retrospexi uerticemque iuieri,
ubi suos inimicos rex fortis Hlotharius
debellabat fugientes usque foras riuulum.

10
Karoli de parte uero, Hludouici pariter
albent campi uestimentis mortuorum lineis,
uelut solent in autumno albescere auibus.

11
Laude pugna non est digna, nec canatur melode.
Oriens, meridianus, occidens et aquilo
plangant illos qui fuerunt tali pena mortui.

12
Maledictus ille dies, nec in anni circulo
numeretur, sed radatur ab omni memoria,
iubar solis nec illustret aurore crepusculum.

13
Nox et sequens dies illam, nox que dira nimium,
nox illa que planctu mixta et dolore pariter.
hic obit et ille gemit, in graui penuria.

14
O luctum atque lamentum! Nudati sunt mortui,
illorum carnes uultur, coruus, lupus uorant acriter,
orrent, carent sepulturis, uanum iacet cadauer.

15
Ploratum et ululatum nec describo amplius.
Unusquisque quantum potest restringatque lacrimas.
Pro illorum animabus deprecemur dominum.


Ko = KÓ rnick, Biblioteka Kórnicka Polskiej Akademii Nauk, 124, f. 1ra-rb
Pa = Paris, BNF, lat. 1154, ff. 136rb-137va
Sg = Sankt Gallen, Stiftsarchiv, Pfäfers X, f. 10r-v

Titulus: Pa, deest Ko, Sg.
1, 1. tetram noctem Pa tetra nocte Sg tetra noctis Ko, diuidens Pa diuitens Sg diuidet Ko 1, 2. sabbatum Pa sabatum Sg sabbati Ko, illud Pa Ko illo Sg, dolium Pa dolio Ko doleo Sg (et Ko secundum Strecker)
2, 1. clamant Pa Ko clamat Sg 2, 2. auunculis Sg 2, 3. exiuit Sg
3, 1. caedes Ko cedes Pa cedens Sg, campo nec in marcio Pa campo in quo maxime Ko camponesque mahina Sg 3, 2. fracta Sg Ko facta Pa, sanguine proluuii Pa sanguis hic profluit Ko sanginem preluuium Sg 3, .3 unda manans Ko unde manus Pa inde manens Sg, infernorum Pa, cerueri Sg
4, 1. Dextera potentis Ko dextera prepotens Pa dexteraque potens Sg, Hlotharium Pa Ludhario Sg Lotario Ko 4, 2. manus suas Sg 4, 3. ceteris set si pugnasset mox et sit Sg, uictoria Sg concordia Pa Ko
5, 1. Ecce o. uelud I. Ko Eecce olim uelud I. Pa e. Iudas uelut olim Sg, tradedit Sg 5, 2. res Sg 5, 3. cautum Sg, lupo preuio Pa lupus predius Sg
6, 1. Fontanete Sg Fontanella Ko fonte Sg (forte Pa), uilla Sg, rustici Pa (non liquet) rustice Sg Ko 6, 2. in qua Pa ubi Sg Ko, strages et ruine Pa strauit et ruina Sg trahens ad ruinam Ko, francorum de Pa franchorum de Ko de francorum Sg, sanguinem (n 1 s. lin.) Sg
7, 1. r. nec Ko, et Pa Sg, imber Sg, nec humectet Pa Ko me cum edit Sg, humectet: h s. lin. Pa umecta Ko 7, 2. in quo Pa Ko ubi Sg, ceciderunt: ci s. lin. Sg, proelio Pa prelia Sg, doctissima Sg 7, 3. plangent illos qui fuerunt illo casu mortui Pa, pater matri, soror fratri Ko pater frater mater soror Sg, fleuerat Sg
8-15. om. Pa 8, 1. om. Sg hoc scelus hinc et inde quod u<er>o describitur Ko 8, 2. engelbertus Ko 8, 3. fontis Pa 8, 2-3. hangelbertus non remansit prima fontes acie post str. 10 posuit Sg
9. om. Sg 9, 1. uerticemque iuieri Pa, in uallis cacumine Ko 9, 2. ubi Pa, uidit Ko, Hlotharius Pa Lotarius Ko 9, 3. debellabat Ko expugnabat Pa, foras riuulum Ko forum riuuli Pa
10, 1. Karlus Sg, uero parte Ko, hac ludouici add. Ko, ludouuicus Sg 10, 2. albescebant campi uestes Pa albesunt Ko Sg campes Sg, uestimentis mort. Ko mortuorum uestimenta Sg, lineas Pa Sg lineis Ko 10, 3. Hangelbertus non remansit prima fontis acie Sg, uelud Ko, de au. add. Ko
11-15 om. Sg 11, 1. nec cantus melodię Ko 11, 2. et Ko ab Pa 11, 3. plangant Ko plangent Pa, illic casu Pa tali pęna Ko
12, 1. maledictus ille dies Ko maledicta dies illa Pa, annis Ko, circuli Pa 12, 3. iubas. lin. Ko, nec illustret aurore correxi nec illustrat horrore crepusculum Ko illi desit aurora crepusculo Pa
13, 1. Nox et sequens dies illam (vel illa) Ko nox que illa nox amara Pa, dira Ko dura Pa 13, 2. om. Pa, illaque Ko 13, 2-3. in qua fortes ceciderunt proelio doctissimi, pater mater soror frater quos amici fleuerant Pa 13, 2. planctu correxi planctum Ko 13, 3. in correxi cum in Ko
14, 3. uanum correxi uane Ko
15, 2. retrangatque a. corr. Ko
Loci vetustiores
3, 2 Ven. Fort. Pange lin. v. 20 sanguis, unda profluit.
7, 1 2 Reg. 1, 21 Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abiectus est clipeus fortium;
7, 2 1 Mach. 4, 21; 6, 30 docti ad proelium.
12, 1-3. Iob 3, 4-6 Dies illa vertatur in tenebras, non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. Obscurent eum tenebrae et umbra mortis, occupet eum caligo et involvatur amaritudine. Noctem illam tenebrosus turbo possideat, non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
15, 1 Ier. 3, 21 Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israel; Matth. 2, 18 Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus.
Loci coaevi
Paul. Aquil. Mecum Timavi 8, 3 vos super umquam imber, ros nec pluvia / descendant;
Loci seriores
7, 1 Petr. Abael. Planc. 6, 49-50 Expertes, montes Gelboe, roris sitis et pluvie.