1.14 — Aurora cum primo mane

Passare il mouse sulla strofe per vedere gli apparati
1
Aurora cum primo mane tetra noctis diuidens,
sabbatum non illud fuit, sed Saturni dolium,
de fraterna rupta pace gaudet demon impius.

2
Bella clamant, hinc et inde pugna grauis oritur,
frater fratri mortem parat, nepoti auunculus,
filius nec patri suo exhibet quod meruit.

3
Cedes nulla peior fuit campo nec in Marcio;
fracta est lex christianorum; sanguinis hic profluit
unda manans, inferorum gaudet gula Cerberi.

4
Dextera prepotens dei protexit Hlotharium,
uictor ille manu sua pugnauitque fortiter.
Ceteri si sic pugnassent, mox foret uictoria.

5
Ecce olim uelud Iudas saluatorem tradidit,
sic te, rex, tuique duces tradiderunt gladio.
Esto cautus, ne frauderis agnus lupo preuius.

6
Fontaneto fontem dicunt uillam quoque rustice,
ubi strages et ruina Francorum de sanguine.
Orrent campi, orrent silue, orrent ipsi paludes.

7
Gramen illud ros et ymber nec humectet pluuia
in quo fortes ceciderunt, prelio doctissimi,
pater, mater, soror, frater, quos amici fleuerant.

8
Hoc autem scelus peractum, quod descripsi ritmice,
Angelbertus ego uidi, pugnansque cum aliis
solus de multis remansi prima frontis acie.

9
Ima uallis retrospexi uerticemque iuieri,
ubi suos inimicos rex fortis Hlotharius
debellabat fugientes usque foras riuulum.

10
Karoli de parte uero, Hludouici pariter
albent campi uestimentis mortuorum lineis,
uelut solent in autumno albescere auibus.

11
Laude pugna non est digna, nec canatur melode.
Oriens, meridianus, occidens et aquilo
plangant illos qui fuerunt tali pena mortui.

12
Maledictus ille dies, nec in anni circulo
numeretur, sed radatur ab omni memoria,
iubar solis nec illustret aurore crepusculum.

13
Nox et sequens dies illam, nox que dira nimium,
nox illa que planctu mixta et dolore pariter.
hic obit et ille gemit, in graui penuria.

14
O luctum atque lamentum! Nudati sunt mortui,
illorum carnes uultur, coruus, lupus uorant acriter,
orrent, carent sepulturis, uanum iacet cadauer.

15
Ploratum et ululatum nec describo amplius.
Unusquisque quantum potest restringatque lacrimas.
Pro illorum animabus deprecemur dominum.


Ko = KÓ rnick, Biblioteka Kórnicka Polskiej Akademii Nauk, 124, f. 1ra-rb
Pa = Paris, BNF, lat. 1154, ff. 136rb-137va
Sg = Sankt Gallen, Stiftsarchiv, Pfäfers X, f. 10r-v

Titulus: Pa, deest Ko, Sg.