2.1 — Anni Domini notantur in praesenti linea

Passare il mouse sulla strofe per vedere gli apparati
1
Anni Domini notantur in praesenti linea,
cum misertus mundi deus ad tollenda crimina
natus homo hic processit nostra ferens viscera.

2
Tres appone annis Christi pro indictionibus
regulares et partire per quindenum numerum:
absque mora tunc videbis, quid sit eius numerus.

3
Per novenos atque denos annos Christi divide,
et quot his superhabundant, extende per undecim,
per triginta partiendo epactas repperies.

4
Pro epactis namque solis sume annos domini,
horum quartam his appone annorum quae fuerit,
regulares quater adde, per septenos divide.

5
Tene item nono semper kalendas Aprilium
feria, qua esse constat locus concurrentium,
crescunt quibus in diebus per septenum numerum.

6
Cyclus lunae quotus extat si scire desideras,
duos semper annos deme de superno numero,
per novenos simul denos divisus repperitur.

7
Annis Christi unum tantum rite si addideris,
per novenos atque denos pariter diviseris
decennovenalem cyclum ultimum repperies.

8
Epactarum locus patet facilis et commodus
in undecimo kalendas positus Aprilium,
in quo luna cum epactis coaequantur numero.

9
Quartadecimam epactam cum tenet in circulo,
quartadecimam undeno kalendas Aprilium
computare lunam cogit lege patrum sancitum.

10
Nam epactae cum excrescunt ad quindenum numerum,
duodenarum kalendarum idemque Aprilium
quartadecimam tenebis lunam sine dubio.

11
Pauciores iam epactas observata regula
crescere per dies sine usque quartam decimam:
ipsa erit quam quaerebas legalis legitima.

12
Porro plures si dicuntur ultra quindenarium,
ipso numero ascende usque tricenarium,
sic a nova inchoando ad paschale terminum.

13
Pascha nostrum primi mensis est tenenda regula
christianis post peractam lunam quartam decimam
aequinoctio transcenso in die dominico.

14
Luna paschae variatur in septeno numero
die quo surrexit Christus ac salvator omnium,
a quo iure nomen sumpsit "sanctus et dominicus".

15
Inter azyma et pascha haec est differentia:
phase dies est tenenda luna quarta decima,
azymorum que sequuntur septena sollemnitas.

16
Quattuor et trecentorum quinquaginta dierum
recipit communis annus duodenis mensibus
undecim de solis cursu remanente diebus.

17
Numerus iam undenorum hic per annos singulos
ad quaerendas lunas semper annuatim ponitur,
Greco namque sortiuntur epactae vocabulo.

18
Embolismus decem vero atque novem diebus
cursum solis transcendendo longior efficitur,
habens quater octoginta et trecentis diebus.

19
Est et alia praefati circuli divisio,
in qua ogdoas annorum endecas requiritur,
qui aequare cursum solis atque lunae dicitur.

20
In kalendas si requiris lunam Ianuarii,
cyclum semper tantum lunae extende per undecim,
regularem addes unum, per triginta divides.

21
Cycli namque memorati tribus annis ultimis
regularem non apponas unum ut in ceteris,
quia duo sunt ponendi his cura pervigili.

22
Si vis ergo scire lunam hoc vel illo tempore,
sume dies Ianuarii a mensis principio,
adde aetatem kalendarum lunae mensis ipsius.

23
Per novenos quinquagenos primo si partieris,
nihilominus secundo triginta diviseris,
vere lunam quam quaerebas facile invenies.

24
Anno lunam bissextili tum in Februario,
ne paschalis vacillare videatur sanctio,
dierum triginta cogit computari ratio.

25
Item sume dies anni, divide per septies,
et quot ultra septem crescunt habeto memoriae
his dictarum kalendarum feriam adnectere.

26
Anno quoque bissextili pro quadrantis cumulo
unum tamen semper adde suprascripto numero,
postquam rite dies illa in bissexto ponitur.

27
His in unum adunatis summa cum colligeris
et septenis item suis partibus diviseris,
argumentum quo quaerebas feriam invenies.

28
Porro octavus et undenus atque nonus decimus
generale argumentum conservare nequeunt,
faciente embolismo, dum in his inseritur.

29
Primo igitur de tribus anno, de quo diximus,
in Maiarum kalendarum consueta regula
tunc octava demonstratur esse et vicesima:

30
Embolismus quia sane Martio inseritur
dumque unius diei fuerit ablatio,
in viceno remanebit et septeno numero.

31
Simili idemque modo in kalendas Iulias
sic contenta de triginta in nona vicesima
remanere embolismi facit superfluitas.

32
Anno undeno embolismi quia luna pridie
nonas solet in Decembris solito accendere,
facit eam tunc redire sic mutato ordine.

33
Ratio namque lunaris in kalendas Martias
cum vicena simul nona computare faciat,
embolismus tantum tenet octona vicesima.

34
Anno decimo et nono, qui est horum ultimus,
tertio quia nonarum Martiarum ponitur,
facit Maias in kalendas hunc supernum numerum.

35
In vicesima secunda die mensis Martii
saltus lunae est tenendus regulari ordine,
qui per denos et novenos solet annos crescere.

36
Cunctis retro semper annis apponuntur undecim,
hic epactae pro cremento numero duodecim,
tricenario completo dici nullam placuit.

37
Decennovenali primo anno, quo ponendus est,
non, in ceteris ut solet, fit luna tricesima
mensis huius sed contenta nona et vicesima.

38
De vicesima et nona die quippe altera
computare cogit primam hanc eius velocitas,
transilire diem facit sic a nova inchoans.

39
Annum rite bissextilem si scire volueris
dumque quater dividendo annos Christi tuleris,
facile investigabis, an bissextus fuerit.

40
Unus quippe post quaternos si forte remanserit,
primus erit post bissextum pro quadrantis nomine,
tertius et primum sequens occurrunt similiter.

41
Tarditas solaris cursus hunc bissextum generat,
quinque quia sexaginta et trecentis diebus
adimplere senis horis zodiacum dicitur.

42
Quater senis dies horis cum nocte perficitur:
quarta pars quia diei in anno colligitur,
quarto anno dies unus in bissexto seritur.

43
Aequinoctium vernale in prima vicesima
martius tenere debet, quia patrum regula
observare valde monet ratione sedula.

44
Sic itaque et September coaequato numero,
quia esse duo anni comprobantur unius,
autumnale suum alter servat aequinoctium.

45
Duodenarum kalendarum mensis Ianuarii
eodem tenente modo ad kalendas Iulii
solistitia ponuntur eiusdemque numeri.

46
Haec si forte argumento qui scire desiderat,
horologii intentus perque bene lineas:
certa horum comprobabit ac vera confinia.

47
Tempora unius anni computantur quattuor:
hiems sicut in Novembris intrat idus septimo,
sic initium et veris tenet Februario.

48
Septimo in Maias idus item aestas oritur,
nihilominus Augusto septus idus ponitur
tempus, quod autumnus tenet tam praefixo numero.

49
Ante vero solis ortum matutino tempore
aestas rite inchoatur, cum parent Virgiliae,
hiems, mane in occasum cum abscondi ceperint.

50
Item veris et autumni habentur initia
fere die sive nocte, cum Pliades, media,
oriuntur vel occidunt per distincta tempora.

51
Solem semper zodiacum peragrare dicitur
una sane parte tantum in diei circulo,
luna vero plus a sole duodecim partibus.

52
Quater punctos semper luna a sole digreditur,
sole eunte unam partem signiferi circulum
luna ambiens percurrit tredecim in partibus.

53
Unus punctus quia tribus partibus colligitur,
tres aetates nempe lunae insimul nectentibus
signum unum reddunt plenum atque senis partibus.

54
Forte luna quo versetur signo si quaesieris,
quater ducta eius aetas per partes cum creverit,
per triginta dividendo tunc signa repperies.

55
Est in media vel prima prompta computatio,
namque alio in signo quot partes habuerit,
tot sequentibus adice vel retrahe pariter.

56
Omnium tamen signorum nomina per ordinem
retinere non omittas, quia sunt duodecim,
sine quibus non invenis computandi seriem.

57
Lunae quoque plenam horam quinque puncti faciunt;
ipsa igitur a sole prima cum accenditur,
quater punctos tantum lucet sui in exordio.

58
Quater ducta eius aetas qualibet cum fuerit,
summam item partiendo per quinos si tuleris,
totque horas luna candet, quot quinos habuerit.

59
Hancque regulam teneto usque plenilunium,
namque deca et vicena semper apto numero
aequae partes comprobantur in horarum spatio.

60
Tempus quoque aestivale et brumale noctibus:
horae ipsae sunt tenendae quantitatis modulo,
plenae tantum sunt habendae circa aequinoctium.

61
Sensu semper cautus esto, computator optime,
assiduitas legendi te magistrum exhibet,
cum priscorum patrum dictis perscrutaris sedule.

62
Mentem cuius si depascit torpor et desidia,
labere a corde solet sicut manu damula,
cum repleta esse putat, sicque restat vacua.

Ba - Venerabili Bedae presbyteri Anglosaxonis viri opera, I, Colonia 1612, p. 413
Bar - Barletta, Basilica del Santo Sepolcro, s. n., 10r-11r, s. XII-XIII 
Cv - Cava dei Tirreni, Biblioteca della Badia 3, ff. 93v-95r, s. XI
Di - Dijon, Bibliothèque Municipale 448(269), ff. 188v-189v, s. XI I m.
Fi1 - Firenze, BML, Pl. 16.39, ff. 79r-84r, a. 817
Fi2 - Firenze, BML, Strozzi 46, ff. 6r-9r, s. XIV
Lé - Léon, Cattedrale, Antifonario, ff. 26r-27v, a. 1069
Lo5 - London, BL Royal MS 13 A XI, s. XI-XII
Ny - New York, The Morgan Library, M 925, ff. 47v-53r, s. XI
M - Madrid, BN 19, ff. 51r-52r, s. XII
Mc - Montecassino, Archivio Monumentale 230, f. 7r-8r, s. XI
Mi1 - Milano, Biblioteca Ambrosiana, D 48 inf., ff. 110r-112v, a. 1018.
P - Padova, Biblioteca Antoniana I.27, ff. 88v-90r, a. 879-883
Pa13 - Paris, BnF, lat. 7419, ff. 52v-54v, s. XI
Pa30 - Paris, BnF, lat. 12117, ff. 174v-176r, a. 1060-3
Pa31 - Paris, Bnf, lat. 7418a, ff. 69v-73v, s. XII m.
Pc - Piacenza, Biblioteca e Archivio Capitolare del Duomo, 65, a. 1192-1201
Ro - Roma, Biblioteca Angelica 123, ff. 12v-14v, s. XI
Sg5 - S. Gallen, Stiftsbibliothek 450, ff. 39-42, s. XI
Va6 - Città del Vaticano, BAV, Reg. lat. 1723, ff. 84r-85v, s. XII
Va7 - Città del Vaticano, BAV, Reg. lat. 755, ff. 14v-17v, s. IX-X
Va8 - Città del Vaticano, BAV, Vat. Lat. 5330, ff. 92v-98r, s. IX
Va9 - Città del Vaticano, BAV, Ross. 144, ff. 48r-52v, s. X-XI
Va10 - Città del Vaticano, BAV, Ross. 247, ff. 6v-8r, s. XI
Va11 - Città del Vaticano, BAV, Vat. Lat. 1548, ff. 69r-75r, s. XII
Va16 - Città del Vaticano, BAV, Ottob. lat. 6, ff. 23r-24v, s. XI-XII
Zü1 - Zürich, Zentralbibliothek, C 62, ff. 218r-219r, s. X
Zü2 - Zürich, Zentralbibliothek, C 180, ff. 49 sgg., s. XII

Tituli
Dionysius de annis (Ba); Ratio qualiter inueniantur indictiones Bar; Versus (Incipit versus Cv) ad inveniendos (inveniendum Fi2) annos domini seu indictiones et tota argumenta quae currunt per librum de temporibus (CvFi2M); Versi ritmici Bede de totius compoti serie (Lé); De annis Domini notandis (Mc); Ritmus cuiusdam sapientis calculi anni vertentis (Pa13); Incipiunt anni ab incarnatione domini (Pc); De ordinibus incipit compoti que linea lucide namque probatum optime invenies quicquid scire cupis, recte repperies (Ro); Rithmus Dionisii de maio computo (Sg5); Versus Dionisii de annis Domini nostri Iesu Christi (DiLo5Va7); CLIIII versus rithmicae factos de omnibus supra dictis argumentis (Va8); De annis Domini inveniendis (Va9); Rithmus de computo (Va10); Versus Bedae conpotistae (Va11); Versiculos de anni Domini (Zü2)